École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » 21 jun. 1270

" De IX solidis censualibus apud Bercherias, in festo Omnium Sanctorum, anno M CC LXXo. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 11.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noverint universi quod Michael de Sollerres et Eremburgis, ejus uxor, recognoverunt se habere apud Bercherias-les-Maingot et tenere a religiosis viris abbate et conventu Vallium Sarnei quoddam hebergamentum quod fuit au Tort de [Poyvill]er, situm in dicta villa de Bercheriis, juxta marchesium de Vesinet, ad octo solidos censuales et unam gallinam, singulis annis solvenda, nomine census, , religiosis predictis. Recognoverunt etiam dictos censuales solidos et galinam, nomine census, per duodecim annos et amplius, solvisse religiosis predictis , ut superius est expressum ; cumque dictus Michael et Eremburgis, ejus uxor, dictos octo solidos censuales et gallinam per sex annos et amplius dictis religiosis solvere cessavissent, de hiis, sua consciencia remordente, in recompensationem pecunie de arreragiis non solute, dederunt, in puram et perpetuam elemosinam, dictis religiosis duodecim denarios censuales capiendos, singulis annis, super hebergamento predicto, et solvendos una cum dictis octo solidis et gallina, quolibet , prenotato. Et ita dictus Michael et Eremburgis, ejus uxor, recognoverunt se debere religiosis predictis novem solidos censuales et unam gallinam super hebergamento predicto, solvendos religiosis predictis, quolibet ,  ; quos novem solidos et gallinam dicti Michael et ejus uxor gagiaverunt coram nobis solvendos religiosis predictis, quolibet , , volentes et concedentes quod si amodo deficerent in solvendis dictis novem solidis et gallina, ad terminum prenotatum, quod ex tunc dictum hebergamentum ad dictos religiosos veniat simpliciter et eciam absolute. De quibus omnibus et singulis tenendis et firmiter adimplendis dicti Michael et Eremburgis obligaverunt se et sua et heredes suos universos et singulos, etc....................

Et nos, audita confessione ipsorum, ipsos hoc volentes et in hoc consentientes ad omnia premissa tenenda et firmiter observanda in scriptis sententialiter condempnamus ; cui condempnationi acquieverunt persone superius nominate. In cujus rei testimonium, ad petitionem dictarum personarum, presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum. .