École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1203

Capituli Rothomagensis " de bonis apud Sanctum Martinum de Ripa.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 137, C. 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis sancte matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit, R. ecclesie Rothomagensis decanus totumque ejusdem ecclesie capitulum, salutem in Domino : Adeo temporibus nostris detestanda malignantium invaluit protervitas quod conventiones legitime facte vix possunt firmitatem obtinere nisi scriptis auctenticis fuerint roborate. Ad reprimendam igitur eorum maliciam, ad omnium volumus pervenire noticiam nos, communi assensu totius capituli nostri, concessisse et jure hereditario tradidisse Ermeline, que fuit uxor Remigii de Valle Rodolii, totum illud tenementum quod Willelmus Malasnon et Helvisa uxor ejus nobis in liberam et puram et perpetuam elemosinam dederunt, sicut illud situm est et se proportat per longitudinem et latitudinem inter vicum qui descendit a vico Sancti Martini ad Secanam et atrium Sancti Martini de Ripa, juxta feodum quod fuit Symonis Danet, cum omni edificio lapideo et ligneo et porprisio ibi pertinenti, reddendo inde nobis singulis annis quatuor libras et duodecim solidos monete currentis in Rothomago in , ab obitum pretaxate Helvise. Licet autem predicte Ermeline et ejus heredibus de predicto tenemento facere omnem voluntatem suam, sicut de suo proprio, salvo jure nostro et redditu supradicto. Nos vero predictum tenementum contra omnes gentes garantizare tenemur eidem Ermeline et ejus heredibus, per redditum sepedictum absque nostro mittere ; ipsa vero Ermelina, tactis sacrosanctis evangeliis, nobis fidem super predicto tenemento observaturam juravit. Et ne id possit de cetero in irritum revocari, sed firmum et inconvulsum futuris temporibus permaneat, illud presenti scripto et sigilli nostri munimine dignum duximus confirmandum. .