École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » 4 mart. 1254, n. s.

" Officialis Rothomagensis, de VIIIto solidis censualibus quos nobis debet Richardus, dictus Prepositus, de Molineaus. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 81, l. 10, nº 19.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus hec visuris, officialis Rothomagensis, salutem in Domino : Noveritis quod Ricardus, dictus Prepositus, de parrochia des Molineaus tunc temporis, recognovit se et heredes suos teneri annuatim, , viris religiosis abbati et conventui Vallis Sarnaii, in octo solidis turonensibus, ratione dimidie acre prati site, ut dicitur, apud Molineaus, inter pratum Symonis, dicti Prepositi, ex una parte, et pratum Ricardi le Moliner, ex altera, sicut se proportat ab uno fossato usque ad aliud ; ita quod pro unaquaque die in qua, post quindenam dicti termini, ipse Ricardus vel heredes sui fuerint in mora solutionis faciende, sex denarios turonenses, nomine pene, dictis religiosis vel eorum mandato solvere tenebuntur. In cujus rei testimonium, sigillum curie Rothomagensis, ad instantiam partium, salvo jure cujuslibet, presenti scripto duximus apponendum. Actum post Invocavit me.