École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1195

De uno modio frumenti et medietate cujusdam hostisiæ fratribus hospitalis Jerosolimitani de Corbolio a monachis Vallium Sarnaii datis.

  • A Original en parchemin. — Archives nationales. S. 5147, nº 331.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego G[uido], dictus abbas Sernaii, presentibus et futuris notum facimus quod nos, de communi assensu fratrum nostrorum, fratribus hospitalis Jerosolimitani de Corboliounum modium melioris frumenti, quod creverit in terris nostris de Lavarville, post semen, in perpetuum donavimus, reddendum singulis annis . Quod si forte predictus modius frumenti in predictis terris de Larvarville non posset inveniri, nichilominus tamen de frumento nostro sepedictus modius presignato termino redderetur. Preterea donavimus imperpetuum prefatis fratribus hospitalis medietatem cujusdam ostissie, quam Auberga tunc temporis apud Fontinetum possidebat, et quicquid aliud de domo nostra tenebat. Quod totum nostri sigilli inpressione et subnotatis testibus inconcussum volumus permanere. Nomina autem testium hec sunt : Rogerius prior ; Johannes celerarius ; Gaufridus et Bartholomeus monachi. Actum .


1 L'original de cette pièce n'existe plus aux archives de Seine-et-Oise, mais elle a été recopiée, comme la suivante, dans un accord de 1536. La seule variante qu'offre la copie moderne est Laverville au lieu de Lavarville.