École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1227, n. s

" Eustachii militis de Marco, super decima Porte apud Hermenon sita. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 11 bis.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Eustachius de Marcho, miles, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego volo et concedo quatinus monachi Vallium Sarnaii habeant in perpetuum et possideant totam decimam illam quam eis vendidit Bernardus de Curia Bertini, miles, sitam apud Hermenon1 ; et quia eadem decima de censiva mea est, dictis monachis super hoc fideliter et bona fide me garantiam laturum esse promisi. In cujus rei memoriam et munimen, presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Actum .


1 V. nº CXLVI, p. 161.