École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Oct. 1247

" Officialis Parisiensis, de vineis quas dedit nobis Arnulphus, carnifex de Monte-Letherico. "

  • A Original en parchemin scellé1 — Inv., p. 5, l. A, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Arnulphus, carnifex de Monte-Letherico, recognovit se dedisse et concessisse, in elemosinam puram et perpetuam, abbati et conventui Vallium Sarnaii, duo arpenta et dimidium vel circiter vinearum que habebat apud Montem-Lethericum, in territorio de Fos, in censiva domini Petri de Britigniaco, militis, et Bouchardi, fratris ejus, armigeri, ut dicebat, moventia de conquestu predicti Arnulphi et Florie, ejus uxoris, ut dicitur ; promittens, etc...... Predicti vero dominus Petrus et Bouchardus donationem et concessionem hujusmodi voluerunt, laudaverunt et acceptaverunt ; et quittaverunteisdem abbati et conventui im perpetuum censum, pressoragium et decimam, omne jus et omne dominium, omnem juridicionem et justiciam que habebant et habere poterant vel sibi competebant aut competere poterant in predictis vineis, nichil juris seu dominii sibi vel heredibus eorumdem in predictis vineis retinentes aliquatenus in futurum ; promittentes quod contra premissa vel aliquod de premissis, per se vel per alium, non venient in futurum. Petrus vero de Granchia, armiger, et Aalipdis, ejus uxor, a quo Petro dicti miles et Bouchardus censivam predictam tenebant in feodum, ut dicebant, donacionem, concessionem et quittationem predictas et omnia alia supradicta voluerunt et acceptaverunt et quittaverunt, cesserunt et remiserunt im perpetuum quicquid juris et dominii habebant et habere aut sibi competere poterant in dictis vineis eisdem abbati et conventui, jure sive ratione feodi vel alio quocumque modo. Recognoverunt insuper predicti Petrus et Bouchardus, ejus frater, se ab eisdem abbate et conventu, pro quittacione predicta, viginti libras parisienses in numerata pecunia recepisse. .


1 De même que la pièce précédente.