École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1192

Cirographum de terra prioris de Limoes.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 141, l. 1, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Sciant qui hec legerint vel audierint quod ego Hylarius, Dei gratia, Burgulii abbas, et ejusdem loci conventus, cum Petro priore de Limoes et vicinis suis prioribus, concessimus Guidoni abbati Sarnaii et ejusdem loci monachis in perpetuum excolendam terram, quam habebat prefatus prior de Limoes ante grangiam de Creches, tali condicione quod monachi Sarnaii dabunt annuatim ipsi priori de Limoes et successoribus ejus duos modios, unum melioris hibernagii post sementem et alium avene, persolvendos, ad minam de Monte Letherici. Terram quoque prefatam, cum campiparte sua et decima, ab omni consuetudine liberam et quietam tenebunt, sicut et prior de Limoes tenebat. Preterea acceperunt predicti monachi de Sarnaio a nobis ad modiationem pro duobus modiis et dimidio, medium hibernarii et medium avene, decimam illam que erat in decimatione, que pertinebat ad terras de Crechis, de meliori hibernagio post sementem in suprascripto termino reddendum. Actum est hoc autem et confirmatumin utroque capitulo,  ; Ferrico existente priore Burgulii ; Johanne subpriore ; Oliverio bajulo ; Willelmo elemosinario ; Willelmo preposito ; Luca sacrista ; Willelmo cellarario ; Durando armario ; Guidone existente abbate Sarnaii ; Johanne priore ; Sansone subpriore1 ; Rogerio cantore ; Roberto succentore ; Simone cellarario ; Gaufrido de Noerio.


1 Nous avons vu, dans la charte précédente, Guillaume sous-prieur de l'abbaye des Vaux : Samson lui succéda dans cette charge.