Carta regis Francorum de sex bladi sextariis juxta granchiam nostram.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 97, l. 3, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
                  Philippus, Dei
                        gratia, Francorum rex :
                  Noverint universi ad quos littere iste pervenerint, quod, cum abbatia
                      beate Marie de Haubecort, de donatione
                      Gachonis de Torote, quamdam terram haberet juxta quamdam
                    granchiam monachorum beate Marie de Valle Sarnaii,
                    consilio prudentum virorum facta cum predictis monachis commutatione, ipsi
                    monachi pro predicta terra dederunt abbatie de Haubecort in molendino de
                      Vileta sexsextarios bladi, scilicet
                      tres unius et tres alterius, que de jure spectabant ad
                    predictos monachos ; abbatia autem de Haubecort diu tenuit predictum bladum libere et
                    quiete ; propinquiorem vero et utiliorem redditum sive aliam quandocumque
                    cupientes comparare hereditatem, predictos sex bladi sextarios,
                    communi assensu sui capituli, domui elemosinarie Medunte
                    pro duodecim libris vendidit ; fratre Daniele,
                    predicte domus tunc temporis priore.
                  Quia vero predictum molendinum erat Odonis de Vilarceaus,
                    ad petitionem ejusdem Odonis, id confirmamus ; ita quod si
                    ipse vel heres ejus qui molendinum tenuerit, impediret bladum hoc reddi predicte
                    elemosinarie Medunte, ille qui habuerit domum predictam
                    in custodia, poterit super hoc conqueri in curia christianitatis.
                  Si vero per censuram ecclesiasticam non posset cogi ad solutionem predicti
                    bladi, custos predicte domus tunc nobis posset hoc dicere, et nos faceremus id
                    reddi.
                  Actum apud Meduntam, 


