" C. de emptione cujusdam domus site apud Montem-Lethericum, quam emerunt Simon, dictus Haoys, et Acelina ejus uxor, et eam in elemosinam nobis dederunt, in censiva domini regis.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 1, nº 3.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
                  Universis presentes litteras inspecturis, officialis P[etri], ecclesie Parisiensis
                      archidiaconi, salutem in Domino :
                  Notum facimus quod Rogerus, dictus Mercerius, et Petronilla, ejus uxor, recognoverunt
                    se vendidisse et in perpetuum quittavisse Simoni, dicto Haomsi, et Aceline,
                    ejus uxori, ac eorum heredibus, pro decem et octo libris
                    parisiensibus, eisdem venditoribus jam solutis in pecunia numerata, prout ipsi
                    confessi sunt coram nobis, renunciantes quantum ad hoc, exceptioni non
                      numerate pecunie, sibi non tradite, non solute, quandam domum
                    quam dicebant habere et possidere, ex hereditate dicti
                      Rogeri, apud Montem-Letericum ante
                    forum, contiguam ex una parte domui defuncti Herberti,
                      dicti Magistri, et ex alia parte domui predicti
                      Simonis, in censiva regis Francie,
                    ad tres denarios tantummodo censuales, 


