École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1232

De admodiatione decimarum de Monte-Falconis, ex concessione conventus Longi-Pontis.

  • A Original en parchemin scellé2 — Inv., p. 28, l. V.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, frater D......., humilis prior ecclesie Longi-Pontis, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod nos, de communi assensu nostro, admodiavimus, in perpetuum religiosis viris, monachis Vallium Sarnaii decimas omnium terrarum quas ipsi possidebant apud granchiam suam de Monte-Falconis1, in decimatione prioratus nostri de Orceio, pro septem sextariis bladi, dimidio videlicet modio hybernagii et uno sextario avene, de quibus assignaverunt nobis apud Vivers duo sextaria hybernagii et unum sextarium avene, singulis annis, percipienda ab heredibus defuncti Raginaldi de Vicinis, in terra que fuit Symonis de Chateron, et quatuor sextaria hybernagii percipienda, annis singulis, in modiatione que dictis monachis debetur de terris quas habent apud Gomet-Villam, ad mensuram et ad terminum quo eis debetur et de eodem blado ; et dicti monachi significare tenebuntur priori de Orceio diem quo recipient modiationem predictam, et prior de Orceio tenebitur mittere pro dictis quatuor sextariis recipiendis, et si dictus prior quatuor predicta sextaria requisierit et habere non poterit, dicti monachi tenebuntur eidem priori reddere dicta quatuor sextaria de prefata modiatione, . Si vero sepedicti monachi de cetero terras aliquas adquisierint in decimatione nostra de Orceio, reddent inde plenam decimam nisi nobiscum aliter composuerint. Quod ut ratum sit et stabile, presentem paginam sigillis nostris fecimus roborari. Actum .


1 V. nº CLX, p. 172.
2 Fragment de sceau du prieuré de Longpont, décrit nº CLX, p. 172.