École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » Mai. 1282

" Littera Guillelmi Foucheri de Estrichiaco, " de quibusdam bonis suis apud Condreum et Quarreriam.

  • A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. 2, l. 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, decanus christianitatis Stampensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Guillelmus Foucheri, de Estrechiaco, asseruit quod ipse habebat, ex conquestu suo, et possidebat terras et vineas inferius annotatas, videlicet dimidium arpentum terre arabilis, situm apud Condreum, contiguum terre domini Guidonis de Valle-Grignosa, militis ; item dimidium arpentum vinee, situm apud Quarreriam, contiguum vinee Petri, dicti Puisier ; item ab oppositis dimidium arpentum vinee, situm apud dictam Quarreriam, contiguum vinee Thome, dicti Hure ; item quandam domum, sicut se comportat in longitudine et latitudine, una cum dimidio quarterio vinee retro dictam domum adjacenti, in censiva religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnayi : quas siquidem terras et vineas, prout se comportant, predictus Guillelmus Foucheri dedit, contulit et concessit, ob remedium anime sue, in puram et perpetuam elemosinam, cum omnibus bonis suis mobilibus, et recognovit se dedisse, contulisse et concessisse, pure et simpliciter, donatione facta sollempniter inter vivos, dictis religiosis, excepto solummodo de predictis usufructu quem in eisdem vineis, terris et bonis mobilibus sibi retinet, quandiu vixerit, dictus Guillelmus ; cedens dictis religiosis, etc..........................

In cujus rei testimonium et munimen, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. .