Carta episcopi Carnotensis de decima Marchivi, apud Vosiam.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 124, l. 1, nº 1.
 
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
 
                  Raginaldus, Dei
                        gratia, Carnotensis episcopus, universis
                    sancte matris Ecclesie filiis, tam futuris quam presentibus, ad quos littere
                    iste pervenerint, salutem in Domino :
                      Noverit1 universitas
                    vestra quod Marchivus de Bercheriis, in presentia nostra
                    constitutus, quicquid habebat in decima de Voise, quam ex parte Ysavie, uxoris sue, possidebat, resignavit in
                    manus nostras, ad opus monachorum Vallium Sarnaii ;
                    volentibus hoc et, fide corporaliter prestita, concedentibus predicta
                      Marchivi uxore et duabus ejusdem uxoris sororibus ;
                    quarum trium hec sunt nomina : Ysavia,
                      Adelina, Jaquelina ; concedentibus
                    etiam hoc Petro de Junviler, patre illarum, et tam ipsius
                    liberis quam ipsarum.
                  Insuper etiam approbavit hoc et concessit Arnulphus de
                      Escrignoles, ad cujus feodum predicta decima pertinebat.
                  Nos autem, resignationi huic applaudentes diligenter et benigne, predictis
                    fratribus memoratam decimam concessimus, in perpetuum libere et quiete
                    possidendam, exceptis minutis decimis.
                  Quod, ut ratum permaneat, sigilli nostri munimine roboravimus.
                  Actum 


