École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1291-1300 » 6 apr. 1291, n. s.

" Johannis Quatrehomes, de duobus solidis annui redditus. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 80, l. 9, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus hec visuris, Petrus de Prepositura, tunc temporis custos prepositure Vernonis, salutem in Domino : Noveritis quod Johannes Quatrehommes et Johanna, ejus uxor, recognoverunt se, pro salute animarum suarum et antecessorum suorum, dedisse et concessisse religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, in puram, liberam et perpetuam elemosinam, pro participatione orationum habenda que fient in perpetuum in abbatia dictorum religiosorum, duos solidos parisienses annui redditus quos sibi debebat Nigasius de Puteo, presbiter, annuatim, , de quadam pecia vinee sita apud Gamilliacum, inter masuram dicti presbiteri, ex una parte, et masuram quam tenet Ricardus Peufart1, que fuit heredum Durandi Noheut, ex altera ; que quidem predicta pecia vinee fuit quondam Ludovici Noheut, tenendos et in perpetuum possidendos, etc...................

In cujus rei testimonium, sigillum prepositure Vernonis presentibus litteris, ad peticionem dictorum Johannis et Johanne, apposuimus. Actum .


1 Nous avons vu le bail fait de cette maison à Richard Peufart, le 24 janvier 1274, nº DCCLVI, p. 711.