École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1173

Carta de vineis Radulfi Magni de Marleio.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 7, l. 3, nº 9.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Scriptis presentibus ego Mauricius, Parisiensis episcopus, omnibus notificari volo Radulfum Magnum de Marleio dedisse Deo ac monachis Marie de Sarnaio in elemosina vineam de Fontinellis, quam tenebat de Petro Butemica, et magnas vineas de Nefflers, et dimidium arpennum quod tenebat de Martino Lupicinarum et supradicto Petro, et unum arpennum quod tenebat de Theobaldo, Marliensi domino, ac vineam quam tenebat de Adam Basseth, liberas ab omni decima vel pressuratione et omni alia consuetudine ; concedente uxore sua Odelina cum Petro filio suo, ac annuentibus supradictis dominis suis, ex quibus vineas tenebat, salvo censu eorum ; acceptis ex caritate monachorum quinquaginta libris. Si autem ex predicta elemosina aliqua calumnia exorta fuerit, Petrus Butemica et Willelmus Tachain eam liberam et quietam facient, quia hujus rei testes et fidejussores existunt. Ego vero hanc elemosinam sigilli mei auctoritate ratam esse decerno, et ne ab aliquo diminuatur virtute episcopali prohibeo. Teste : Nivardo de Neelpha ; Daniele capellano ; Osmundo Pissiacensi ; Martino presbitero ; Marcello ; Willelmo de Ponte ; Hugone pincerna ; Guiberto panetario ; Willelmo coco. Actum coram nobis, .