École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1248

" C. officialis Parisiensis, de quodam arpento et quadam domo sitis apud Braolleth, ex dono Radulfi Galopin, "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 5, l. A, nº 2 bis.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Radulphus Galopin de Caprosia dedit et concessit, in puram et perpetuam elemosinam, abbati et conventui Vallium Sarnaii, quoddam arpentum vinee site apud Braouliet, quod vocatur arpentum de Molendinis, et quandam domum sitam apud Braoulet, ut dicitur, supra calceyam, cum omnibus juribus et pertinentiis dicte domus ; que arpentum vinee et domus sita sunt in censiva domini de Braoulet, ut dicitur ; retento tamen sibi in eisdem rebus, quandiu vixerit, tantummodo usufructu. In pactum enim deductum fuit coram nobis, ipso Radulpho expresse volente et consentiente, quod si uxor dicti Radulphi hujus donationem in toto vel in parte ratam non haberet, aut per ipsam vel quemlibet alium evincere vel impugnari contingeret donationem predictam in toto vel in parte, ipsi abbas et conventus, in bonis ipsius Radulphi de conquestu suo moventibus, habeant et capiant pleno jure, ex causa donacionis, pro rata rei evicte, eosdem conquestus et heredes suos sive successores ad hoc specialiter obligans et onerans coram nobis. Voluit enim et concessit idem Radulphus coram nobis ut predicti abbas et conventus statim, postquam decesserit, possessionem rerum predictarum, et etiam cujusdam arpenti vinee site prope dictam vineam, quod fuit Guillelmi de Ponte, ac partis cujusdam domus contigue domui predicte, ut dicitur, in quibus arpento vinee et parte dicte domus habet usumfructum, ex donatione sibi facta ab eisdem abbate et conventu, sicut confessus est coram nobis, libere et sine contraditione aliqua ingredientur. Et promisit, fide in manu nostra prestita corporali, idem Radulphus quod contra premissa vel aliquid ex eis, per se vel per alios, non veniet in futurum. .