École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1215

De terris apud Sanctum Nonnum a Simone, decano Sancti Clodoaldi, legatis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 33, l. 2, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentem paginam inspecturis, J[ohannes], abbas sancti Victoris Parisiensis, et R[adulfus]1, abbas beate Marie Albe Curie, salutem in vero salutari : Noverit universitas vestra quod Symon, decanus Sancti Clodoaldi, in presencia nostra constitutus, legavit in perpetuam elemosinam, ob remedium anime sue et animarum benefactorum suorum, conventui beate Marie de Vallibus Sarnaii omnes terras quas habebat apud Sanctum Nonnum, que sunt de dominio sancte Genovefe Parisiensis et de dominio domini Rogeri, militis, de Villa Draveii. Quod, ut ratum et inconcussum permaneat, sigillorum nostrorum auctoritate, ad predicti Symonis decani petitionem, fecimus communiri. Actum .


1 Le Gallia Christiana le mentionne pour la première fois en 4223.